PORCELLANAE

PORCELLANAE
PORCELLANAE
nomenfictilium pretiosissimorum, quae e Sinis adferri solent. De quibus ita M. Martinius. Provinciae Kiangsiae urbem iaucheu comendat elaboratio ac copia scutellarum Chinensium, quas Porcellanas, incertum unde petitô nomine, vulgo vocant: Quae nullibi in toto Regno fiunt praestantiores, quam in pago Feuleang Civitatis; Licet enim alibi terram, ex qua forte consici possint, habeant, nullô modô tamen ad eas accedunt, quae in hoc pago fiunt: Imo, quod admiratione dignum, terram, ex qua eas efformant, non ex huius provinciae solo hauriunt, sed ex Kiagnan provinc. urbe Hoeicheu advectam accipiunt, neque ibi, licet tanta illis adsit terrae copia, ullô modô effingere illas queunt, ut proinde sint, qui aquarum temperaturae id ascribant. Coloris varii sunt, licet omnes ex subtilissima illa argiila ac aliquantulum diaphanâ constent. Quae colore illinuntur croceô, variisque draconum figuris insignitae sunt, regio destinantur palatio; Pro vulgo fiunt rabrae, luteae ac caeruleô colore, ad quem effigendum glastum a Sinis adhiberi solet, quod ibi magnâ reperitur copiâ, praecipueque in Australibus provinciis, quô etiam ad tingendas vestes utuntur, Quam vero rara ac praeclara hîc fiant vasa, longum esset teferre; nullam esse formam, nullum florem figuramque certum est, quam non ex argilla sua fingant. Quanta vero vasorum horum sit copia, facile quisvis colligit exea, quam quottidie in Europa nostra videmus. At mir andum, unde hic increbuerit rumor, ex ovorum testis aut contusis conchulis marinis praeparari hanc materiam, idque ex relatione quorundam, centum annorum spatiô repositam ab Avis pro successuris nepotibus. Plane rerum ignaris ridicula haec sunt et mere commentitia; Namque omnia ex terra, quae ad hunc pagum de urbe vicina Hoeicheu advehitur, figlinâ Arte fiunt. Terra autem illa non pinguis, ut creta est, sed veluti arenula perlucida, quam macerant, et adspersâ aquâ in massam cogunt. Quin et ex fractis vasculis denuo frusta comminuunt, atque iterum nova vasa efformant, sed quae ad priorum nitorem aut pulchritudinem non aeque accedant. Quod praetereae haec vascula commendat, est quod eduliorum etiam ferventium vim innoxia patiantur; imo quod magis mirandum, frusta inter se claviculis aereis filôque consuta liquorem continent, nec transmittunt: Cuius sutoriae periti totam passimSinam obambulant, qui ad foraminula efformanda subtilissimum adhibent terebellum, cuius cuspis ex adamante est; quali hyalô sculptores in Europa fere utuntur; aut illi potius, qui apud Mediolanenses crystallum montanum perforant. Per flumen Po arena Porcellanae naviculis devehitur. Idem alibi, in Chekiang, eiusdem regni provinc. vasa lutea, sed e paulo crassiori, quam Porcellana terra, ad plebeiorum usum, fieritradit etc. E' quibus facile liquet, quid statuendum de Veter. sententia, qui ad conchas Cytheriacas seu Venerias ista traxerunt, de quibus et Vossius: Sunt eaedem, inquit, ac illae, quas nunc dicimus Porcellanas, a porcello, ut Graeci etiam eas vocant χοιρίνας, quia χοῖρος (porcus) et χοιρίον (porcellus) id in muliere sit, quô mulier est. Causa est vocabuli, quia partem illam refer ant, de Idolol. l. 4. c. 35. Nisi malis, Porcellanarum nomine et terram illam seu fictilia ex ea pretiosa, et concharum hoc genus, venire, quae proin confundenda neutiquam; ob similitudinem unius appellatione, ut in multis fit, ad alterum transeunte. Murrhina Veterum porcellanea nostra
esse, Salmasii sententia est, post Scaligerum, l. de Subtilitate, et Baronium, uti vidimus supra ubi de Murrbinis: a qua tamen longe se abesse profitetur eruditus Barthius, animadversion. ad Stat. l. 3. Sylv. 4. v. 57.
——— hic pocula magno
Prima duci, murrhasque graves, crystallaque portat
Candidiore manu ———
In forma idolorum Chinae, porcellanea vasa, in Musaeo
Kircheriano Romae, asservari, docet Georg. de Sepibus in Descript. eius. p. 34. Vide quoque supra, voce Cha.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CONCHA Venerea — in indice cenae Pontificalis, a Metello exhibitae, memorata, apud Macrob. Saturnal. l. 3. c. 13. et Senecam, Ep. 95. deseribitur Plinio his verbis, l. 9. c 25. Mutianus muricem esse latiorem purpurâ, neque asperô neque rotundô ore, neque in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”